Skip to content Skip to left sidebar Skip to footer

Come fare per averlo

Paragrafo 1

Utrum putas hoc dicentium vitium esse an audientium? Non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant: pueri fere aut iuvenes scholas frequentant; hi non tantum disertissimis viris, quos paulo ante rettuli, Cestium suum praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. Quo tamen uno modo possunt praeferunt: huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt, nisi eas quibus Cestius rescripsit. Memini me intrare scholam eius cum recitaturus esset in Milonem; Cestius ex consuetudine sua miratus dicebat: “Si Thraex essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem; si equus, Melissio”. Non continui bilem et exclamavi: “Si cloaca esses, maxima esses”. Risus omnium ingens; scholastici intueri me, quis essem qui tam crassas cervices haberem. Cestius, Ciceroni responsurus, mihi quod responderet non invenit, sed negavit se executurum nisi exissem de domo. Ego negavi me de balneo publico exiturum nisi lotus essem.

Paragrafo 2

“Quid tamen prohibet in unum virtutem voluptatemque confundi et ita effici summum bonum ut idem et honestum et iucundum sit?”1 Quia pars honesti non potest esse nisi honestum, nec summum bonum habebit sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori. Ne gaudium quidem quod ex virtute oritur, quamvis bonum sit, absoluti tamen boni pars est, non magis quam laetitia et tranquillitas, quamvis ex pulcherrimis causis nascantur; sunt enim ista bona, sed consequentia summum bonum, non consummantia. Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quidquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam, sub iugum mittit. Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna; sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis. Non das virtuti fundamentum grave, inmobile, sed iubes illam in loco volubili stare; quid autem tam volubile est quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas?